Registro n. 2 precedente | 1164 di 1791 | successivo

1164. Francesco Sforza ad Astorgio Agnesi 1450 dicembre 13 Lodi

Francesco Sforza perora presso il cardinale Beneventano, Astorgio Agnesi, la prepositura della chiesa di Santa Maria di Pieve del Cairo, per Giangiacomo Beccaria e chiede ne caldeggi presso il papa l'assegazione del beneficio.

Domino cardinali Beniventano (1).
Vacat pastore, per obitum venerabilis propositi domini presbiteri Augustini de Fornariis ecclesia Sancte Marie de Pischariis, plebis nostre Carii, cui equidem summo desideramus ut persona preferatur sufficiens et ydonea, que salupti animarum bonorumque dicte ecclesie conservacioni totis viribus studeat intendere, et informati plene de huiusmodi intencione et animo venerabilis presbiteri domini Iohannis Iacobi de Becharia, nostri dilecti, necnon de eius vite modestia, integritate, continentia et virtutum suarum prestancia ad eandem preposituram ipso profecto desideramus promovere. Reverendissimam igitur dominacionem vestram supliciter exoramus ut consideracione nostra apud sanctitatem beatissimi Domini nostri operam vellit efficere quatenus eadem dignetur eius prepositure beneficium prenominato presbitero Iohanni Iacobo confere, ob hoc enim prefacta reverendissima dominacio vestre nobis complacenciam faciet singularem, cuius in beneplacitis nos semper paratos offerimus. Laude, xv decembris 1450.
In simili forma sanctissimo domino nostro pape.
Item in simili forma Vincencio, canzellario.
Data ut supra.
Cichus.


(1) Si tratta del cardinale Astorgio Agnesi (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 672).