Registro n. 2 precedente | 501 di 1791 | successivo

501. Francesco Sforza a Pietro Pallavicini da Scipione 1450 settembre 24 Milano

Francesco Sforza ordina a Pietro Pallavicini da Scipione di provvedere che all'attuale podestà di Salsomaggiore sia data, come ai tempi di Filippo Maria Visconti, una chiave delle saline oltre al salario e alle altre usuali spettanze.

[ 166v] Petro de Scipiono, marchioni Palavicino.
Magnifice dilectissime noster, certitudinem omnimodam habemus quod, tempore felicissime memorie illustrissimi quondam domini soceri nostri honorandissimi, solebat potestas Salsi Maioris (1) tenere clavem unam super salinis tuis Salsi Minoris, quo obviari veniret fraudibus que ex dispensa salis ipsarum salinarum in detrimentum gabellarum tunc ducalium comicti potuissent, quodque percipiebat ex dictis salinis ipse potestas propter curam eiusmodi oneris minimum quoddam salarium cum certis honorantiis, cum igitur pro tua erga nos fide et devotione non dubitemus non minori desiderio nobis et rebus nostris te commoveri et affectum esse quam prefato domino socero nostro fueris et conservationem intratarum nostrarum eque velud suas caripendere, hortamur te et oneramus quatenus ordinare veli set providere quod presens potestas noster dicte terre super salinis predictis possit et omnino permictatur tenere clavim unam iuxta solitum et prout tempore supradicto tenebatur, atque sibi respondeatur de salario et honorantiis exinde percipi soliti set haberi libere, omni exceptione sublata, talem ordinem super inde adhibendo quod in premissis fallum aliquod non interveniat, nec ulla quidam difficultas atque nos advisando de ordine ipso quem adhiberi feceris. Mediolani, die xxiiii septembris 1450.
Ordinatione Magistrorum intratarum.
Cichus.


(1) Non identificato(la carica è segnalata da SANTORO, Gli uffici, p. 506, dal 1451).