Registro n. 3 precedente | 618 di 801 | successivo

618. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1451 gennaio 12 Milano

Francesco Sforza scrive ai Maestri delle entrate straordinarie di aver deciso che i beni del notaio pavese Giacomo Pericolo, morto senza eredi, e perciò passati alla Camera ducale, vadano al magistro Matrignano, riservandone, tuttavia, una certa quantità penes quandam personam, de qua informabimini.

[ 128r] Magistris intratarum extraordinariarum.
Intelleximus quendam Iacobum Periculum, papiensem notarium, sine heredibus vita functum esse. Et quia, ut scitis, bona queque huiuscemodi virorum absque heredibus morientium Camere nostre spectant, committimus vobis et volumus quod, si ita esse compereritis, bona queque ipsius Iacobi ad Cameram nostram devolvi faciatis et ea omnia dono assignetis et detis magistro Matrignano, servitori nostro, quemadmodum et nos ipsa sibi damus, concedimus et largimur per presentes, casu quo iuridice ad Cameram nostram pertineant, ita quod de iis facere et disponere possit quemadmodum voluerit tamquam de re propria et prout nos ipsi et camera nostra disponere possemus, reservatis tamen pro nobis certa pecuniarum quantitate et nonnullis aliis rebus, que dicuntur esse penes quandam personam, de qua informabimini. Quas pecunias nomine nostro apprehendi et retineri volumus. Sic igitur exequamini et omnino faciatis. Mediolani, xii ianuarii 1451.
Cichus.