Registro n. 4 precedente | 626 di 1893 | successivo

626. Francesco Sforza a Giovanni Visconti 1451 aprile 21 Milano

Francesco Sforza comunica all'arcivescovo di Milano, Giovanni Visconti, di aver ricevuto dagli uomini di Castano 400 lire ea decime occasione per cui detti uomini dovevano a Francesco Della Croce una certa quantità di biade. Siccome Francesco doveva, a sua volta, all'arcivescovo 400 lire per le quali aveva dato in pegno una collana di perle et requieserit postquam pecunie ipse in nostri commodum converse sunt, per tale atto di compensazione il duca chiede che l'arcivescovo non molesti più Francesco e gli renda la collana data in pegno.

Domino Iohanni Vicecomiti, mediolanensi archiepiscopo.
Debebant homines Castani Francisco della Cruce, occhasione decime ipsius loci, certam frumenti, sicalis et avene quantitatem, sicuti nobis fuerat expositum. Nos vero ut inconbentibus necessitatibus nostris occurreremus, libras quadrigentas imperialium, ea decime occasasione (a) ab hominibus ipsis percepimus. Cum ergo idem Franciscus libras huiusmodi quadringentas paternitati vestre debere asserat et ob id pigneri dedisse domino Antonio Picheto, archiepiscopalis curie tunc vichario colanam unam perlarum et requieserit postquam pecunie ipse in nostri commodum converse sunt, providere velimus quod a dominatione vestra occasione ipsa amplius non molestetur. Et quo de residuo ab eiusdem hominibus sibi satisfiat requisitionem suam dingnam putantes et honestam paternitatem vestram rogare, sumus moti ut Francisco predicto colanam ipsam restitui facere libeat, quando ea occasione pigneri data sit, ut exponit. In consequendoque ab eisdem hominibus satisfationem et debitum suum dingnus assistat et opportunis favoribus compensando eis hominibus hac in re dictas libras quadringentas in nos perventas, ut prediximus, quando dicti Francisci ea occasione veri videantur et sint debitores. Data Mediolani, die xxi aprilis MCCCCquinquegesimo primo.
Cichus.


(a) Così in A.