Registro n. 6 precedente | 842 di 1271 | successivo

842. Lettera dell'università dei giuristi dello Studio di Pavia sulla elezione a bidello di Giovanni Alamanni. 1451 settembre 22 Pavia

Lettera del vicerettore e dell'università dei giuristi dello Studio di Pavia in favore della elezione a bidello di Giovanni Alamanni.

Interclusa copia domino duci Mediolani.
Cum sit pluries a nobis pro Iohanne Alamanno supplicatum paternitati illustri et in rotulo nostro positum sit ut bidelus a vobis designaretur, quia a condam Iohanne Baldizono nobis multis ex causis satis non fieret de integro cum Iohannes ipse Baldizonus vita functus sit vehementissime, supplicamus uti Iohannem nostrum Alamannum bidelum in rotulo vestro sine alio rescripto designetis, propterea quod integerrime ut homo multarum rerum et potissime huius studii expertissimus ab eo nobis satisfiet et illustrissima dominatio vestra rem nobis gratissimam a ultramontanis maxime effecerit, et quia duo esse consuerunt secundum ei qui illustri dominationi vestre placuerit advingatur et rotulum vestrum qui tunc noster erit ut in tempore habeamus vobis magnopere commendamus ut quid nobis anno futuro sperare liceat intelligamus. Ex Papia, xxii septembris 1451.
Vicerector et universitas iuristarum Studii vestri Papiensis.