Registro n. 7 precedente | 135 di 2129 | successivo

135. Francesco Sforza a Tristano Sforza 1452 gennaio 27 Milano.

Francesco Sforza comunica di aver incaricato il figlio Tristano dei lavori di fortificazione di Genivolta. Impone che si sia pronti a ogni sua richiesta e qualsiasi opera richieda a tale scopo vuole che venga eseguita prontamente.

Dux Mediolani et cetera, ordinavimus quod locus Iovisalte episcopatus nostri Cremonensis, eo quod statui nostro plurimum importat, in fortilitium reducatur et debitis reparationibus muniatur, dedimusque huius rei curam et onus magnifico filio nostro carissimo Tristano Sfortie Vicecomiti in loco Sonzini pro nobis agenti, deliberantes ergo quod eisdem laboreriis quam primum intendatur et quecumque agenda sunt illico fiant, iniungimus, et precipiendo mandamus quibuscumque potestatibus, capitaneis, offitialibus, stipendiatis, nobilibus, consulibus, comunibus et hominibus dictarum (a) partium quatenus ad omnem requisitionem prefati Tristani sibi provideant de guastatoribus expedientibus et aliis quibuscumque favoribus et iuvaminibus assistant, et quecumque ordinaverit materiam dicte fortificationis concernentia imp(i)gre exequantur et faciant non secus ne si nos ore proprio mandaremus sub imponendis arbitrio sue (b) penis presentibus ad integram predictorum expeditionem firmiter valituram. Data Mediolani, die xxvii ianuarii 1452.
Iohannes.

a Segue partitum depennato.
b Così in A