Registro n. 8 precedente | 10 di 1171 | successivo

10. Francesco Sforza al Consiglio segreto 1451 dicembre 20 Lodi

Francesco Sforza affida ai membri del Consiglio di giustizia la soluzione della vertenza che contrappone per causa di alcuni monti Giovanni Brandano da Ponte contro il comune e gli uomini di Tresivio al Monte e Tresivio al Piano.

Dominis de Consilio (a) secreto.
Dilectissimi nostri, alias, quia nobis videbatur controversiam vertentem inter Iohannem Brandanum de Ponte, parte una, et commune et homines Trisivii Montis et Trisivii Plani, parte ex altera, occasione montium nonnullorum potius concorditer esse sopiendam, quam aliter per iuris viam terminandam, scripsimus (b) spectabilibus de Consilio nostro iustitie elaborarent partes easdem concordes reddere et, quo habilius res hec effe[c]tum assequeretur, instantiam cause eiusdem, ad nostri usque beneplacitum, suspendimus. Verum, quia, sicuti (c) accepimus, concordie inter eas locus esse non potest, conqueriturque ipse Iohannes Brandanus de huiusmodi nostra suspensione ne igitur iusti gravaminis cuipiam relinquatur occasio. Suspensionem nostram predictam revocamus per presentes, et revocatam esse volumus et iubemus, committentes vobis quatenus in causa sepedicta agatis et provideatis quemadmodum melius expedire videbitur. Data Laude (d), die xx (e) decembris 1451.


(a) Segue iustitie depennato.
(b) Segue vobis depennato; da spectabilibus a iustitie aggiunto in interlinea.
(c) sicuti in interlinea su veluti depennato.
(d) Laude in interlinea su Cremone depennato.
(e) In A xxii con ii depennato; segue novembris depennato.