Registro n. 8 precedente | 1089 di 1171 | successivo

1089. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 marzo 7 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona convochi Gidino de Marineriis, abitante a Paderno del territorio di Cremona, e Giacomino de Boldo, abitante a Cremona, e constatato che sono reali debitori di certa quantità di danaro del ricorrente Bartolomeo de Ferioli, abitante a Polengo, provveda che onorino la loro obbligazione.

Potestati nostro Cremone.
Creditorem se asserit Bartholameus de Feriolis, habitator terre Polengi, territorii Cremonensis, Gidini de Marineriis, habitatoris Paterni, territorii Cremonensis, de nonnulla pecuniarum quantitate et certarum aliarum rerum expressarum in supplicatione, item Iacobini de Boldo, habitatoris Cremone, de alia pecuniarum summa et rerum specificatarum in ea supplicatione, a quibus, licet sepenumero requisiti, satisfactionem suam consequi non potest. Scribimus ideo tibi et committimus quatenus, evocatis dictis Gidino et Iacobino, de expositis in supplicatione summarie informari studeas, et comperto eos veros debitores esse, provideas expedienter quod supplicanti integre satisfaciant de omni et eo toto de quo veri debitores apparuerint, et in modum denique talem quod, ommissis litigiorum anfractibus et ilicitis dilationibus, satisfactus veniat. Data Mediolani, die vii martii MCCCCLII.