Registro n. 8 precedente | 1148 di 1171 | successivo

1148. Francesco Sforza al podestà di Borgonuovo 1452 marzo 11 Milano

Francesco Sforza vuole che, se il podestà di Borgonuovo accerterà che legittimamente alcuni borghigiani rivendicano crediti dal comune, questi provveda celermente a soddisfarli.

Potestati Burginovi.
Dilecte noster, parte nonnullorum de terra illa nostra Burginovi supplicationem suscepimus, presentibus involutam, eius igitur attenta continentia, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis agentibus pro communi dicte nostre terre, studeas de expositis diligenter informari, et constito exponentes ipsos, uti asserunt, creditores esse dicti communis, opportune provideas quod eius debitam satisfactionem a consequantur, prout dignoveris iuri convenire, et quanto celerius et expeditius fieri possit, ne obinde ulteriorem persentiamus querimoniam. Data Mediolani, xi martii 1452.


(a) In A satitisfactionem.