Registro n. 8 precedente | 185 di 1171 | successivo

185. Francesco Sforza al podestà di Milano 1451 dicembre 15 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, se gli risulta vero quanto esposto nella supplica di Luchina da Varese, vedova di Lucolo da Dugnano, faccia celermente in modo che la ricorrente possa percepire i frutti e i redditi che le spettano.

[ 35r] Potestati nostro Mediolani.
Dilecte noster, Luchina de Varisio, relicta condam Lucoli de Dugnano, conqueritur quod fructus et redditus bonorum relictorum per dictum condam Lucolum sibi debite spectantes nullo pacto percipere potest, cum nonnulli sint, qui dictam supplicantem quonimus fructus et redditus ipsos assequatur perturbare nituntur preter omnem iuris debitum, quemadmodum ab ea exponente, sive ab agentibus pro ipsa, clarius intelliges. Quam ob rem, quia viduarum iura quantum licet tutari intendimus, scribimus tibi et volumus quatenus, evocatis ad te partibus, si ita esse compereris uti prenarratur, eo casu expedienter provideas quod supplicans fructus et redditus sepedictos omnino consequatur, premissa expediendo quam celerius et expeditius fieri poterit ac ullo sine litigio, attenta rei et personarum qualitate. Laude, xv decembris 1451.