Registro n. 8 precedente | 212 di 1171 | successivo

212. Francesco Sforza al podestą di Pavia 1451 dicembre 17 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestą di Pavia che chiami presso di sč i discordi arbitri della causa di Caterina de Comitibus, moglie di Giovanni Simone da Groppello, cercando di indurli a concordare una comune decisione. Non riuscendovi ne nomini, a norma degli statuti, un terzo in modo che la causa abbia una fine.

[ 40r] Potestati Papie.
His involutam tibi mittimus supplicationem, quam habuimus parte Caterine de Comitibus uxoris Iohannis Simonis de Gropello, civis nostri Papie: eius autem inspecta continentia, maxime ne propter discordantiam arbitrorum, inibi nominatorum, causa pro qua agitur inmortalis efficiatur. Mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, studeas inducere arbitros predictos ad decidendum comuniter causam antedictam, quod si fieri nequiverit, eo casu compellas partes ad elligendum tercium quempiam, iusta continentiam statutorum sive decretorum et ea in nostra Camera superinde disponendo, taliter quod causa huiusmodi omnino sopiatur et finem debitum recipiat. Data Laude, xvii decembris MCCCCLprimo.