Registro n. 8 precedente | 226 di 1171 | successivo

226. Francesco Sforza al referendario di Parma 1451 dicembre 11 Lodi

Francesco Sforza vuole che il referendario di Parma permetta, se quanto scrive nella sua supplica è vero, che Simone de Rociis, figlio di Paolo e abitante a Mezano, assolva il pagamento della tassa del sale con quelli di Mezano, anziché con i mezzadri della Certosa di Parma.

Reffrendario Parme, et cetera.
Supplicavit nobis Simon de Rociis, filius Pauli et terre Mezani habitator, ut cum alias taxatus fuerit in capitulo mezadrorum fratrum Cartusie Parme in onere salis sit, quod sibi commodius civis iam in dicta terra Mezani, in qua de presenti habitat, sustinere dignemini sibi in hoc benignius complacere et eo maxime quia ex hoc Camere nostre nemini alio fiet preiudicium, sicuti per involutam eius supplicationem copiosius inspicere poteris. Qua propter mandamus tibi et volumus quatenus, si vera fuerint exposita, provideas super requisitis prout convenientius fore dignoveris. Laude, xi decembris 1451.