Registro n. 8 precedente | 265 di 1171 | successivo

265. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Pavia 1451 dicembre 21 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà e al referendario di Pavia di convocare i creditori degli eredi di Giovanni Pietro del Mangano, i quali, a loro volta si dicono creditori della Camera ducale. Dicano ai primi creditori di portar pazienza fino a quando i loro debitori avranno dalla Camera ducale quanto loro spetta, il che avverrà in un futuro prossimo venturo.

Potestati et reffrendario comunitatis Papie.
Creditores, ut asserunt, Camere nostre, heredes condam Iohannis Petri de Mangano, de nonnulla pecuniarum quantitate, sunt etiam debitores, ut asserunt, nonnullorum civium civitatis illius de a alia pecuniarum summa, quibus satisfaciendi modum non habere dicunt nisi et eisdem a prefata Camera nostra satisfiat. Quare, si ita est, et atendentes b ea debita ex causa orta esse, ut profertur, pro qua dictum creditum sibi vendicarunt, scribimus vobis ac plurimum ortamur et oneramus quatenus, ad requisitionem dictorum de Mangano creditores suos ad vos evocari faciatis, bonis et expedientibus quibusvis modis, quibus non ambigimus in tali re vos scire, uti exortamini eos creditores suadeatis et stricte ut tuntum patientia prestent ad suam consequendam satisfactionem quantum et ipsi heredes a prefata nostra Camera suam asequi valebunt quod, brevi tempore futurum est et prout vos, qui in facto eritis, cum termino quo magis convenire dignoveritis et demum eidem statuto termino eisdem creditoribus effectualiter satisfacionem faciamus. Data, ut supra.


(a) Segue aliarum depennato.
(b) In A atentendentes.