Registro n. 8 precedente | 531 di 1171 | successivo

531. Francesco Sforza al podestà e commissario di Lodi 1452 gennaio 21 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà e commissario di Lodi che, visto il contenuto della supplica della ministro del monastero lodigiano di San Benedetto, provveda, con rito sommario ed entro il termine di trenta giorni, che la ricorrente non sia privata dei beni di cui nella supplica si fa menzione.

Potestati et comissario Laude.
Tenoris hiis inclusy reccipimus suplicationem parte domine ministre monasterii Sancti Benedicti huius nostre civitatis Laude, eius autem inspecta continentia, maxime quod religiosarum cause omni ex parte confoveri merentur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in dicta suplicatione ius facias summatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, frivolis exceptionibus et subterfugiis quibuscunque remotis, premissa expediendo quam celerius fieri poterit et taliter quidem quod supplicans possesione bonorum, de quibus ibidem habetur mentio, nullo pacto indebite privata remaneat, neque per litigiorum strages et temporum protellationes circunducatur. Data Laude, die xxi ianuarii MCCCCLII. Predicta expediendo intra mensem ad tardius, post receptionem presentium. Data ut supra.