Registro n. 8 precedente | 669 di 1171 | successivo

669. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza invia al podestà di Milano la supplica di Stella da Seregno. Se gli consta che i fratelli o eredi del defunto Giacomo, marito della ricorrente, debbono qualcosa alla moglie, li costringa a farle avere quanto sono tenuti nei suoi confronti.

[ 116r] Potestati Mediolani.
Hiis introclusam tibi mittimus supplicationem quam habuimus parte Stelle de Seregno; actentis igitur in ea recitatis et potissime quia supplicans mulier est quo fit ut confoveri mereatur, mandamus tibi et volumus ut, evocatis ad te qui vocari debuerint, super contentis in dicta supplicatione iustitie debitum administres summerie et expeditius, facti veritate conperta. Et postquam constiterit memoratos in ea fratres, sive heredes quondam Iacobi, mariti ipsius exponentis tereri a debitum ipsi exponenti, uti asseritur, conpellas per omnia iuris remedia debitores huiusmodi ad eidem integre satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi obnoxii fuerunt ex causa pro qua agitur, rem hanc expediendo sine strepitu et figura iudicii ac intra dies sedecim continuos ad tardius post harum receptionem, frivolis exceptionibus quibuscumque sublatis. Data Mediolani, die primo februarii MCCCCLII.


(a) Coś in A.