Registro n. 8 precedente | 711 di 1171 | successivo

711. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 febbraio 5 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di procedere con rito sommario ad ogni richiesta di Bernardo de Birbiliis contro i suoi debitori, che con ogni stratagemma cercano di sottrarsi all'adempimento dei loro obblighi.

[ 122r] Potestati Mediolani.
Debitores habet nonnullos, sicuti nobis exposuit, Bernardus de Birbiliis a quibus satisfactionem suam consequi non posse asserit, tum ob ipsorum debitorum subterfugia et renitentias, tum ob ipsius ad litigandum inhabilitatem et inscitiam, nisi eidem opportuno de remedio occurramus. Scribimus, propterea, tibi et volumus quod prefato Bernardo, et ad omnem requisitionem suam contra quoscumque debitores suos summarium ius ministres et expeditissimum, ac omni prorsus absque litigio, facti veritate attenta, compertos quoslibet eius veros debitores per queque iuris opportuna remedia ad sibi satisfacionem compellendum, taliter quod, absque deductionibus et litigiorum strepitibus, debite sit satisfactum. Data Mediolani, quinto februarii 1452.