Registro n. 8 precedente | 762 di 1171 | successivo

762. Francesco Sforza ad Ambrogio Crivelli 1452 febbraio 9 Milano

Francesco Sforza ordina ad Ambrogio Crivelli, podestà di Varese, di rimettere, su richiesta dei fratelli Sanseverino e anche per disponibilità del duca, in libertà Allegrino da Stabio, restituendogli ogni bene sequestrato e annullandogli ogni pena.

Ambrosio Crivello, potestati Varisii.
Magnificorum Francisci Americi et Barnabovis, fratrum de Sancto Severino, nostrorum dilectissimorum, precibus moti pariter et inclinati remissionem fecimus et liberationem Alegrino de Pustalbio de omni condemnatione eidem per vos facta ob bladorum froxationes seu abductiones contra ordines nostros. Scribimus propterea vobis et volumus quod condemnationem huiusmodi cancellari et annullari faciatis penitus, et in talem denique modum quod, eius occasione, nullo unquam tempore vexari aut perturbari quoquomodo possit, restitui sibi faciendo bona et res quaslibet sibi, ipsa de causa et pro satisfactione prememorate a condemnationis, ablatas et venditas per vos ad incantum eo pretio quo vendite sunt faciendo relaxari, omni abiecta exceptione, et obinde prestitas fideiussiones anullando et cancellari faciendo. Et ita fieri mandavimus per Magistros Camere ubi dicta condemnatio devoluta est. Data Mediolani, die viiii februarii 1452.


(a) mo di prememorate in interlinea.