Registro n. 8 precedente | 85 di 1171 | successivo

85. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1451 dicembre 2 Cremona

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona faccia in modo che il ricorrente cremonese Pietro de Pelis consegua sui beni del defunto Giovanni Pietro l'importo del suo credito, in base alla documentazione da cui risulta che Giovanni Pietro aveva a cị vincolato tali suoi beni.

Potestati Cremone.
Petrus de Pelis, civis noster Cremonensis, gravem nobis attulit querimoniam, sicuti per introclusam ipsius supplicacionem latius inspicere poteris, qua de re, tollerare nolentes quod supplicans oppressus remaneat, neque talibus involucris et subterfugiis, quales supplicatio ipsa commemorat latius existere, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis qui vocari debuerint, de in ea narratis debitam suscipias informationem et, constito de vero credito ipsius exponentis per instrumenta et scripturas, in quibus bona sua idem Iohannes Petrus dignoscitur obligasse, veluti dicitur, vigore antedicti sui crediti, eo casu compellas omnibus iuris remediis, quoslibet detentores sive possessores bonorum et rerum predictarum, que ipse Iohannes Petrus possidebat, dum in humanis agebat tempore mortis in eius bonis, et hereditate remanserunt ad eas (a) bona vel res tradendum et assignandum, memorato supplicanti usque ad concurrentem quantitatem huiusmodi sui crediti taliter quod indemnitati sue, uti decet, omnino consulatur et pro bono opere, bonis suis privatus non remaneat, premissa expediendo summatim et expeditissime simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, sublatis cavillationibus et frivolis obiectionibus quibuscumque, ac omni prorsus absque litigio, facti veritate attenta. Data Cremone, die secundo decembris MCCCCLprimo.


(a) Coś in A.