Registro n. 8 precedente | 963 di 1171 | successivo

963. Francesco Sforza a Cedrione da Roma 1452 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedrione da Roma, che, accertato essere vero quanto rivendica Candido da Vigevano, oratore e segretario apostolico, gli faccia avere dai suoi massari di Tucinasco i denari e la roba che pretende. Chiami, poi, la moglie del defunto Giorgio Crivelli, Margherita, dalla quale il predetto Candido dice di vantare crediti perché locataria della casa di suo fratello Angelo.

Domino Cedrioni de Roma.
Asseverat spectabilis miles perdilectus noster dominus Candidus de Viglevano, orator et secretarius apostolicus, se quorumdam iam massariorum suorum in loco Tucinaschi, ducatus nostri Mediolani, de certa denariorum et rerum summa, ex causa massaritii, verum esse creditorem, a quibus vellet citius satisfieri cum litigiis intendere nequeat. Quamobrem, mandamus vobis et volumus quatenus ad omnem pretacti domini Candidi requisitionem, sive cuiuslibet sui legitimi nuntii, constito summarie de vero credito antedicto, compellatis et astringatis massarios eosdem et quemlibet ex eis per omnia iuris presidia ac etiam per personalem detentionem, si expedierit, ad eidem domino Candido integram reddendum solutionem pro omni et toto eo ad quod sibi debite obnoxii fuerint, dicta de causa, in modum quod, absque litigio et aliqua temporis protellatione, debitum suum consequatur. Volumus insuper ut, habita coram te Margarita, uxore quondam Georgii de Crivellis [ 161v] a qua idem dominus Candidus nonnullas pecunias habere asserit, occasione pensionis domus Angeli, fratris sui, quam dicta Margarita inhabitat, et, intellecta veritate, iusticiam partibus administretis cum equitate. Data Mediolani, die xxviii februarii 1452.