Registro n. 9 precedente | 16 di 257 | successivo

16. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1453 novembre 26 presso Viconovo

Francesco Sforza scrive ai collaterali del banco degli stipendiati che Ambrogio, figlio del defunto Ambrogio Vincemali, subentra dal giorno della morte del padre nella carica di castellano della fortezza di Olonio con le paghe e lo stipendio spettante a detta castellania.

Collateralibus generalibus.
Cum ut informati summus de proximo mortuus sit Ambroxius de Vicemalis, castellanus arcis nostre Ologni, dimiseritque Ambroxium filium vel affinem suum, de cuius integritate, fide et diligentia plene confidimus, contentamur et volumus quod ipsum Ambroxium vice et loco dicti patris sui in ipso castellanie offitio scribatis et pro castellano habeatis, faciendo eidem Ambroxio de pagis et stipendio ipsi castellanie officio spectantibus a morte dicti patris sui in antea responderi quemadmodum vivente patre suo responsum fuit, et de predictis fieri faciendo quascumque scripturas et bullectas opportunas. Apud Viceasnovas, die xxvi novembris 1453.
Zanetus.
Cichus.