Registro n. 9 precedente | 61 di 257 | successivo

61. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1455 ottobre 30 Milano

Francesco Sforza ordina ai collaterali del banco degli stipendiati che, fatta la cancellazione di Lazzaro che con il fratello Marco Dal Mangano condivideva la castellania di Lecco, assegnino le due paghe morte una a Marco e l'altra ai suoi due figli Giovanni Antonio e Francesco.

[ 19v] Collateralibus generalibus.
Precibus annuentes Marci de Mangano, civis papiensis et fidelis castellani nostri arcis Leuci ducatus nostri Mediolani, contentamur et volumus quod, facta cassatione Lazari, ipsius Marci fratris, quem cum eo hattenus pariter castellanum dicte roche habuimus, eidem Marco pro paghis octo, computatis duabus mortuis, una pro se et altera inter Iohannem Antonium et Francischum, eius filios, ultra eorum vivas distribuendis, qui cum eo scripti sunt, respondeatis et faciatis de cetero responderi, aliquibus in contrarium non attentis. Mediolani, die xxx octobris MCCCCLV.
Zanetus.
Cichus.