Lombardia Beni Culturali
157

Cartula venditionis

1198 marzo 15, Nuvolento.

Catenale del fu Vitale de Cuncis, di legge romana, dichiara di aver ricevuto da Tebaldo, chierico <del monastero> di S. Pietro in Monte, nove lire di denari bresciani quale prezzo della vendita di sette appezzamenti di terra arabile e uno di prato, siti nei territori di Nuvolento, Goglione e Marguzzo.

Originale, ASVat, FV, I, 2749 (SPM, 148) [A]. Nel verso annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 9, 1198 15 martii.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 189.

La pergamena, nel cui margine destro appaiono soltanto due piccole macchie, presenta la rigatura a secco.

(SN) In Cristi nomine. Anni Domini .MC. nonagesimo .VIII., inditione prima, die | dominico quinto decimo intrante mense marcii. Constat me Cathena|lem, filium condam Vitalis de Cuncis, qui professus sum lege vivere Romana, acce|ppisse sicuti in presencia testium manifestus sum quod accepi a vobis d(omi)no Tebaldo, | Sancti Petri in Monte clerico, libras novem denariorum bonorum Brixiensis monete, | finito precio sicut inter nos convenimus, nominatim pro peciis .VIII. de tera que | erant iuris mei et que iacent in teratorio Nubolenti et Goioni atque Mar|guzii, et sunt septem aratorie et una pradiva. Prima, que est aratoria, iacet | aput molinum Braide; coheret ei: a mane Sanctus Petrus, a m(er)y(di)e via, a sera illi | de Calcaria, a monte flumen Rotoni. Secunda, que iacet in loco ubi dicitur Molinello, | coheret ei: a mane et a sera Kezzii de Manzenicha. Tercia in eodem loco; co|heret ei: a mane et a sera Kezzii, a m(er)y(di)e via. Quarta, que est non longne | via que vadit Goiono; a mane Sanctus Petrus, a monte via, a sera Kezii. V, | que iacet in loco Traversagni; a mane et a m(er)y(di)e Kezii, a sera via. VI in loco | Glere; a mane Bazo, a m(er)y(di)e Kezii, a sera via, a monte illi de Calcaria. | Septima, que iacet in teratorio Goioni; a sera Kezii, a monte ********|***********. Ultima, que est pradiva, iacet in loco Casalium Marguzii; | a mane *******, a m(er)y(di)e *******, a monte *******, a sera *****. Quam | autem s(upra)s(crip)tam vendicionem et accionem iuris mei vendo ego ia(m)dictus Cathenalis, nulli | alii venditam, traditam, alienatam nisi vobis predicto d(omi)no Tebaldo, pro ia(m)dicto precio tra|do, cedo, confero et per presentem cartulam mee vendicionis in vestro iure ac potestate | habendum confirmo (a) ut faciatis vos et vestri successores aut (b) cui dederitis exinde | quicquid volueritis, iure proprietario nomine, una cum accessionibus et egressionibus | seu cum superioribus et inferioribus suis, inintegrum, et cum omni iure, accione et usu ad eam | pertinente, sine omni mea et heredum meorum contradicione seu successorum. Et insuper | promitto ego predictus Cathenalis, per me et per meos heredes seu successores, vobis ia(m)dicto | d(omi)no Tebaldo vestrisque successoribus aut cui dederitis s(upra)s(crip)tam vendicionem ab omni | persona defendere et vuarentare; quod si defendere non potuero aut per aliquod ingenium | subtraere quesiero per me vel per interpositam personam, tunc in duplum vobis restituam | sicut pro te(m)pore fuerint meliorate aut valuerint in exstimacione bonorum | hominum in consimilibus locis per stipulacionem promissam. Actum est hoc in castro Nu|bolenti. Signum + (c) manu Cathenalis qui hanc cartulam fieri rogavit. Signum + | manu(m) testium ibi fuerunt Bersanus conversus et Ioh(anne)s Verone, Leonardus atque | Truckellus de Cuncis testes rogati. Ego Ioh(anne)s d(omi)ni Enrici imperatoris (1) | notarius hanc cartulam scripsi.


(a) A confirimo (con- nota tironiana).
(b) Segue h non cassata.
(c) Signum + reso, qui e avanti, mediante una stilizzazione costituita da quattro linee dentellate parallele, ad andamento ricurvo.

(1) Enrico VI.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS