Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte primaverile 1612 22 febbraio 14 ottobre 1612

Persone
Elisabetta del Mot di Pedenosso

Si ordina a Vasino Gaglia, canevaro e tutore di Elisabetta del Mot, malata di mente e ossessa da spiriti maligni, di accudire e alimentare la stessa in maniera onesta. Verrà rimborsato per quindici soldi al giorno per tutto il tempo in cui la stessa Elisabetta è rimasta in casa sua.

1612. Die sabbati 22 mensis februarii.

Ordinatum fuit quod magister Vasinus Gaglia tamquam tutor Elisabeth filie quondam Francisci dicti del Mott de Degola, (1) insanae, teneatur custodire sub diligenti custodia ipsam Elisabeth et eam alimentare honeste usque ad volumtatem magnifici consilii et merces eius una cum expensis alimentaribus taxabitur per concilium. (a)

1612. Die mercurii 14 mensis octobris.

Convocato concilio in aestuario parvo prope hippocaustum maius.

[…] Item quod sit taxatum ser Vasino Gaglie canipario presentis sortis veris ad computum soldorum quindecim pro singulo die quo Elisabeth filia quondam Francisci de Degola, mente infirma, sive insana et spiritibus obsessa, stetit in eius domo pro alimentis et servitute, ultra alias expensas itinerum, altero partito facto sub die 22 februarii proxime preterito, quo die acceptavit dictam Elisabeth in eius domo et ibi continue permansit ut dixit dictus caniparius usque in die 8 septembris proxime preterito. (2)

(a) Sul margine sinistro: defficiunt antescripti duo, scilicet dominus Joannes Baptista Foliano, Gasperinus Landerbeghen.

(1) Degòla, località all'inizio della contrada di Pedenosso, salendo da Premadio (Longa 310), negli Statuti: via, qua itur versus Livignum, a fontana de Agola ad rinum de Xanno (StCBorm, c.179), negli Statuti boschivi: nemus de Arsitio sit tensum, scilicet a spigono intus usque ad rezum quod ferit [fert "conduce"] ad fontem de Adegola (c. 19); ad stratam mastram per quam itur ad Pedenossum, et a medio ipsius strate usque ad Degolam… ruina que tenet a Degola usque ad stratam per quam itur ad Fraelem (parte 2, c. 9); anno 1397: ad Pedenossum, ubi dicitur ad Agollam (Inventario delle Chiese, c. 3). L'etimologia resta incerta.

(2) Vi sono altri partiti di consiglio sulla tutela di Elisabetta nella sorte primaverile e estiva 1611.