Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte estiva 1616[-17] 4 25 gennaio 1617

Persone
Cristina Motta di Livigno
Barna Motta di Livigno
Procedimento giudiziario
Inchiesta su Cristina Motta, per omicidio (5 - 21 gennaio 1617; 4 - 25 gennaio 1617; 4 febbraio - 21 marzo 1617; 8 marzo - 8 aprile 1617; 25 gennaio - 14 maggio 1617; 3 agosto - 12 settembre 1618)

Cristina Motta, giÓ inquisita per stregoneria nel 1604 con strascichi fino al 1609, viene nuovamente indagata per la morte di Anna, moglie di Giacomo Tonioli di Livigno, avvenuta dopo che la stessa aveva bevuto un poco di vino nella casa di Cristina.

I parenti di Anna interpellarono sia l'astrologo di Lovero che quello di Camoasco, i quali confermarono i sospetti di maleficio contro la donna. I parenti di Anna richiesero allora a Cristina di recitare la formula per annullare il maleficio, affinchÚ i medicamenti potessero agire efficacemente.

Nel corso dell'istruttoria si indaga su di un altro maleficio perpetrato da Cristina: quello contro Domenica Macon che fu urtata durante la messa e che da allora ebbe un continuo malessere non del tutto risolto ai tempi del processo.

Cristina fuggý e quindi fu condannata in contumacia al bando perpetuo.

Nel processo si accenna anche ad una inchiesta per stregoneria subita dalla madre di Cristina, soprannominata la Barna e la Zucca, nomignoli poi ereditati dalla figlia.

1617. Die sabbati 4 mensis januarii.

In aestuario minori, congregatum fuit magnificum concilium Burmii in quo ordinatum fuit quod …

[…] Item quod magnificus dominus pretor et domini officiales cum familia, stantibus inditiis et imputationibus contra Chrisptina Andree della Vulpina de Livigno datis, teneantur et debeant subito ad dictum locum accedere, ipsamque Chrisptinam comprehendere et captivam ducere ad solitas carceres Communis, et contra eam procedatur ad arbitrium magnifici consilii.

1617. Die sabbati 25 mensis januarii.

Per magnificum consilium ordinarium convocatum in stuffa minori Pretorii ritu solito ordinatum fuit quod …

[…] Item, stantibus supplicationibus et precibus coram magnifico consilio factis per Joannem Valesinii et Gabrielem eius filium nomine et parte Chrisptine della Vulpina in carceribus detente, stante maxime partito et ordinatione consilii hodie mane factis super causa detentionis dicte Chrisptine, ut latius in eo apparet, cui etc. ordinatum fuit quod dicta Chrisptina pro hac vice tantum relaxetur et liberetur a carceribus Communis usque ad beneplacitum magnifici consilii, causis magnifico consilio manifestis et cognitis. Ita tamen et ea lege et conditione quod ipsa Chrisptina teneatur dare manum in fidem (1) magnifico consilio de se presentando et consignando coram magnifico consilio (a) ad omnem requisitionem ipsius consilii, sub pena scutorum ducentum. Et casu quo mandatis et vocationibus non comparet et renuaret se presentare et consignare, quod cadat et caecidisse inteligatur in penam dictorum scutorum 200. Ulterius detur pro ut ore proprio datur, eo in casu, pro confessa de maleficiis de quibus in imputationibus contra eam datis, ut in processu apparet. Ulterius etiam teneatur dare idoneam securitatem pro omnibus expensis factis et fiendis usque in finem, occaxione per eam Chrisptinam et eius occaxione tam processuum et processandi eam atque andatarum et audientie et quolibet alio modo et occaxione dependenti ex ipsa causa.

Qua Chrisptina coram magnifico consilio constituta et presentata et lecta ei suprascripta ordinatione, dedit manum in fidem per modum ut supra.

Item dedit securitatem per modum ut supra de se consignando et presentando sub pena ut ante. Fideiussores fuerunt Gabriel del Valesino et ser Joannes Petrus Raymondus simul et in solidum, obligando omnia eorum bona etc. Dictus vero Gabriel personaliter relevare et conservare dicto Raymondo.

Item taxatum fuit magnifico domino pretori et dominis officialibus, dominis 16 consiliariis, nobis cancellariis et canipario ad computum librarum 6, solidorum 10 pro singulo eorum, nec non quattuor servitoribus et Toriano ad computum solidorum 30 pro singulo etc. causa audientie pluries prestite in causa dicte Chrisptine etc. Item Joanni Barella Toriano, solidos 40. [Que omnia faciunt]: libre 151, solidi -.

Que expense andatarum taxantur modo infrascripto, videlicet: pro andata in Livigno dictam Chrispinam capiendo et ipsam in carceribus detraendo, videlicet: domino pretori, domino offitiali Imeldo, ser Joanni Petro Fogarolo consiliario et domino Romano cancellario et canipario ad rationem librarum 19, solidorum 10. Item ser Abondio Canclino, ser Salvadore Salvadori, ser Francisco Mascarone, ser Joanni Sciott ad rationem librarum 13 imperialium pro singulo. Item Nicolao Rampo et Steffano servitoribus libre 5, solidi - pro singulo.

[Que omnia faciunt]: libre 159, solidi 10.

Ultra expensas factas per suprascriptos omnes itinere,

videlicet: libre 42, solidi 18.

Et pro feratura de cavalli: libra 1, solidi 2.

Item dedit ser Joanni Jacobo Murchio, ser Abundio Canclino, Francisco Mascarona, ser Salvadore et Joanni Sciott consiliariis et canipario ad rationem solidorum 40 pro singulo pro custodia facta dicte Chrispine prima die sero qua ducta fuit in Pretorio. Ultra expensas factas per eos, que inferunt libris 10, solidis 6 imperialibus.

[Que omnia faciunt]: libre 22, solidi 6.

Item Steffano servitori et Crippo pro custodia dierum trium, libre 6 imperiales pro singulo; item Martino Tirabetiga, (2) per diem, solidi 40.

Ultra libre 7, solidi 9, expensarum per eos factarum: libre 21, solidi 9.

Item pro expensis factis per testes qui venerunt a Livigno testificandum in causa suprascripta computatis expensis: libre 7, solidi -.

Item dedit domino pretori, dominis offitialibus, notariis et canepario pro processando tam in Livigno quam in Pretorio, libre 6, solidi 10 pro singulo, et pro longho processu scripto, libre 19, solidi 10 imperiales; item Nicolao Rampo pro duabus andatis factis in Livigno citando testes, libre 8 imperiales.

[Que omnia faciunt]: libre 66, solidi 10.

Item magnifico domino pretori, domino Zenoni offitiali, Nicolao et canipario pro prima andata facta in Livigno dierum 4, ad rationem librarum 6, solidorum 10 pro die: libre 19, solidi 10. Et Steffano servitori, libre 5 imperiales. Item pro medietate expensarum factarum ipsa die in Livigno etc. libre 41, solidus 1, denarii 6 imperiales pro processu formato.

(a) Nell'originale si ripete due volte: coram magnifico consilio.

(1) Borm. ant. dar la man in fede "promettere porgendo la mano come conferma di accettazione del patto". Borm. ant. maninfÚde "anello", anno 1615: un papiro con dentro tre anelli d'argento, cioŔ un manifŔ d'argento sopra dorato; 1612: vi era credo 3 anelli, ma almeno duoi de quali, uno una maninfede (QInq; Rini 45), com. manfede "anello nuziale, e propriamente quello in cui sono due mani strette insieme, che in italiano si dice con una sola voce fede" (Monti, Saggio 62), gallur. manefidi, campid. manafidi, logud. maninfide "anello nuziale" (REW 5339).

(2) Soprannome composto da tirÓr "tirare" e da un deverbale a suffisso zero di betigÓr "balbettare, avere la balbuzie" (Longa 31), pi¨ avanti nella variante Tirabetigha, dal lat. tardo *balbetticare "balbettare", mant. ant. balbetegÓr (REW 898). La documentazione Ŕ importante perchÚ l'appellativo non si ripresenta pi¨ (per quanto si Ŕ indagato finora) negli incartamenti.

[Que omnia faciunt]: libre 150, solidus 1, denarii 6.