Registro n. 10 precedente | 249 di 1018 | successivo

249. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 giugno 8 Pontevico

Francesco Sforza informa il podestà di Cremona di aver tolto al capitano cremonese Cattaneo de Manaris il salvacondotto concessogli e gli impone di darne comunicazione all'interessato.

Potestati Cremone.
Superioribus diebus salvumconductum concessimus Cataneo de Manaris Cremonensi, quod non obstante banno et condemnatione contra eum factis ob homicidium, perpetratum in personam filii Filippini de Rudiano, etiam civis nostri Cremonis, posse in territorio nostro ubique, exceptis (a) civitate Cremone et villa Sexti cum eius pertinentiis, tute morari, et cetera, et prout in ipso salvoconductu contineri requeriatur, nunc autem, licitis moti ex causis, ipsum salvumconductum ad nostri usque beneplacitum cum diebus octo et contramando tantum concessum, revocamus et annullamus et annullari et revocari volumus et iubemus, volentes, et tibi mandantes quatenus pretatto capitaneo vel ad eius solite habitationis domum presentem salviconductus revocationem et annullationem significes et intimes, taliter quod eo nostro salvoconductu ammodo uti amplius non valeat, nobis rescribendo prout in promissis feceris. Ex felicibus castris nostris in Pontevico, die viii iunii 1452.

(a) Segue villa depennata.