Registro n. 10 precedente | 389 di 1018 | successivo

389. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 [luglio] 28 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza che faccia avere al condottiero Bevilacqua da Verona le vacche che gli sono state sottratte da Bassano Gobbo insieme con Giovanni del Meno, e in più abbia i nati dalle vacche e il risarcimento del danno subito.

Potestati Placentie.
Intelleximus detentum esse in carceribus illius nostri comunis Placentie Bassanum Gobum Bergaminum ad instantiam Bivilaque de Verora, armorum ductoris, eo quia furtive subtrassisse, dicitur, una cum Iohanne del Meno certas vacas ex vacis, quas ipse Bivalaqua in socidum deberat dicto Iohanni. Quapropter volumus et mandamus tibi quod de predictis te diligenter informes ac oportune provideas quod ipse Bivalaqua proinde debitum suum exequatur et quanto celerius fieri possit, tam contra memoratum Iohannem procedendo, et tam pro vachis, quam earum fructibus et damno, et prout iuri et iustitia convenire dignoveris. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die xxviii 1452.