Registro n. 10 precedente | 388 di 1018 | successivo

388. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 luglio 28 Gabbiano

Francesco Sforza dice al podestà di Cremona di aver ricevuto l'informazione sul fatto dei mezzadri che vendono la loro merce fuori delle botteghe: faccia osservare quello che si faceva nei tempi passati.

Potestati Cremone.
(a) Vidimus pariter et intelleximus quam nobis misisti assumptam informationem super facto merzadrorum vendentium eorum merzadrias extra appotechas, inspeximusque statutum superinde plene disponens: his igitur attentis, scribimus tibi et mandamus quod hac in re observes et facias penitus observari, sicuti antiquatis temporibus observatum extitisse comperitur, et ex ipso statuto disponitur, dummodo hinc inde euntibus et itinerantibus impedimento non fiant. Ex nostris felicibus castris apud Gabianum, die xxviii iulii 1452.


(a) A margine sinistro: pro merzadris.