Registro n. 10 precedente | 455 di 1018 | successivo

455. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 agosto 12 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza di imporre ai figli del defunto Giovanni della Rosa di dare al conte Cristoforo Torelli, condottiero ducale, tutto quello che gli devono.

[ 74v] Locumtenenti Placentie.
Supplicavit nobis magnificus miles armorum ductor noster dilectissimus dominus comes Christoforus Torellus in forma presentibus inclusa, eius autem inspecta continentia contentamur, et vobis committimus quatenus ad omnem prefati comitis instantiam sive legiptimi cuiuslibet sui nuntii, habita de expositis informatione summaria, superinde ius ministretis expeditissime simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, facti veritate atenta ac ullo sine litigio, cogendo per necessaria omnia iuris remedia memoratos in supplicatione filios quondam Iohannis dela Rosa ad prefato comiti sive pro eo agentibus integre satisfaciendum pro omni et toto eo ad quod sibi debite tenebuntur ex causa pro qua agitur, sic quod celerime debitum suum assequatur. Ex felicibus castris nostris apud Quinzanum, die xii augusti 1452.