Registro n. 10 precedente | 476 di 1018 | successivo

476. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 agosto 16 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza che, considerata la supplica di Caterina da Marzano, chiamate le parti, metta la donna nel possesso dei beni e al più, entro quindici giorni, risolva la faccenda.

[ 78r] Potestati Placentie.
Recepimus parte Chaterine de Marzano supplicationem presentibus insertam, eius autem considerato tenore et ut rei hinc, que iandiu visa est, finis celer imponatur, contentamur et volumus quatenus, habitis partibus, de earum iuribus summatim informari procures, reponendo supplicantem ipsam et manutenendo in et ad eam bonorum pro quibus agitur possessionem et tenutam ad quam de iure reponi promereatur. Premissaque expedias simpliciter et cetera et intra dies xv continuos ad tardius post harum receptionem sic quod, hac pro re, ulterius scribere non habeamus. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die xvi augusti 1452.