Registro n. 10 precedente | 534 di 1018 | successivo

534. Francesco Sforza al podestà di Bellinzona 1452 agosto 23 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza ordina al podestà di Bellinzona di nominare Simone Zacconi, marito della ricorrente Lucia Rusconi, quale curatore del mentecatto Enrico in sostituzione di Giovanni Falchi.

Potestati Belinzone.
Disponunt et volunt iura mentecaptorum necnon aliorum, qui iuris egent auxilio, bona sub probo et ydoneo protegantur et gubernentur. Atento igitur tenore his incluse supplicationis Lucie de Ruschonibus, scribimus tibi et (a) comittimus de expositis inibi sumarie informari procures, et si contiterit tibi nominatum in supplicatione Iohannem de Falchis, curatorem ipsum datum Henrico, de quo in supplicatione habetur mentio, esse sexagenarium et inhabilem ad Henrici predicti curam et administrationem, et obinde bona dicti Henrici tendere ad michillum, provideas opportune ne ea bona ulterius veniant dilapidari, quod eorum cura et administratio, ammoto Iohanne predicto comittatur Simoni de Zachono, marito dicte supplicantis, vel alio ydoniori, prout tibi convenientius fore videbitur, servata forma statutorum et ordinum illius terre nostre superinde vigentium. Ex nostris castris apud Quinzanum, die xxiii augusti 1452.


(a) Segue volumus depennato.