Registro n. 10 precedente | 62 di 1018 | successivo

62. Francesco Sforza al podestà di Busto Arsizio 1452 aprile 23 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Busto Arsizio di dare ogni aiuto e favore a Giacomo, Rinaldo e Filippo Angeli di Lampugnano per il riconoscimento del loro diritto e non vengano ostacolati nei lavori da cui traggono il loro introito.

[ 12r] Potestati Busti Arsitii.
Dilecte noster, visa continentia supplicationis introcluse, quam habuimus parte Iacobi Rinaldi et Fillippi Angelli, fratrum de Lampugnano, presertim quia supplicantes ipsi non nisi honesta exposcere videntur et ne minis aut obstantia alicuius eorum ius retardetur nec opprimetur, mandamus tibi et volumus quatenus, si vera sunt recitata in ea petitione, tunc pro executione precepti, de quo ibidem exprimitur, omne impendas iuvamem brachium et favorem necessarium et opportunum providendo etiam quod, facta huiusmodi executione, supplicantes ipsi neque ab eis investiti vel laborantes bona super quibus introytum facere velle intendunt indebite nullo pacto perturbari nequeant sed in eis et tueantur et manu teneantur prout iustum fare videbitur. Data Mediolani, die xxiii aprilis MCCCCLsecundo.