Registro n. 10 precedente | 804 di 1018 | successivo

804. Francesco Sforza al podestà e al giudice dei malefici di Piacenza 1452 ottobre 26 Calvisano

Francesco Sforza vuole che il podestà e il giudice dei malefici di Piacenza, constatati i motivi addotti per l'assenza (impegnato nell'esercito e nei servizi ducali), annullino la condanna per contumacia e ogni atto a essa relativo fatta al piacentino Giovanni de Lacu.

Potestati et iudici malleficiorum Placentie.
Ex inclusa supplicatione Iohannis de Lacu, nostri civis Placentini, intelligetis quam exhibuit nobis querimoniam, occasione cuiusdam sibi facte condemnationis solum ex contumatia, fueritque, a nominatis in ea supplicatione Lazaro de Banzola et consotiis, tribus percussionibus in capite et iniuria lacessitus, prout exponit. Et ut digne conqueri non valeat quod indebite et contra iustitiam obinde molestetur, scribimus vobis et volumus, veris extantibus expositis, ne ob eius absentiam, potissime [ 133v] quod in nostris castris et in servitiis nostris moram traxerit, veniat condemnatus, ex eo quod suas facere non potuit defensiones, et ex eo ne supplicans ipse indebita pena plectatur, prememoratam condemnationem et omnia ex inde secuta annuletis et cancellari penitus faciatis taliter quod, ea de causa, ullo unquam tempore molestari quovismodo non possit. Quando vero aliter se res haberent, volumus vestris fieri litteris certiores. Data in nostris felicibus castris apud Calvisanum, die xxvi octobris 1452.