Registro n. 10 precedente | 814 di 1018 | successivo

814. Francesco Sforza a Eustachio della Fossa 1452 ottobre 29 Calvisano

Francesco Sforza vuole che Eustachio della Fossa, causidico di Cremona, preso atto della verità di quanto si espone nella supplica di Bartolomeo della Corna, detto de Stracha, concluda celermente il caso per via di compromesso.

Domino Heustachio dela Fossa, causidico Cremonensi.
Videbitis his insertam supplicationem, que nobis reddita est parte Bertholomei dela Corna, dicti de Stracha: attendentes igitur inibi exposita, que satis honestati conveniunt, considerata (a) precipue peste, que in dicta nostra civitate viguit, et ob quam a civitate ippsa absens stetisse videmini, contentamur et volumus quod, si narrata veritate nituntur, in causa huiusmodi compromissi procedatis, et eam terminetis iuxta formam compromissi eiusdem, aliquo lapsu instantie non attento, ne causa longius per litigia deducatur, sed celerem potius et debitum finem capiat. Data in felicibus castris nostris apud Calvisanum, die xxviiii octobris 1452.


(a) Segue igitur peste depennato.