Registro n. 10 precedente | 874 di 1018 | successivo

874. Francesco Sforza a Giovanni Caimi 1452 novembre 8 Calvisano

Francesco Sforza ordina a Giovanni Caimi, commissario di Pizzighettone, di convocare i litiganti e di farli rappacificare tramite un a persona amica o di fiducia.

Iohannis de Caymis, commissario Pizleonis.
Recepimus supplicationem, his inclusam, parte Iacobi de Fixiraga, nostre civitatis Laude, civis et habitatoris illius nostre terre Pizleonis: eius itaque attento tenore, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis nominato inibi Daniele del Zocho et Thomino Pizimilio, studeas pro posse vertentem inter eos litem concorditer tolere aut saltim quod in amicum communem sive confidentem sese committant qui causam huiusmodi infra certos dies cognoscat et terminet ne in longum diutius protrahatur laboribus et expensis partium earundem. Data in castris apud Calvisanum, die viii novembris 1452.