Registro n. 11 precedente | 1614 di 1770 | successivo

1614. Francesco Sforza al podestà di Rosate 1453 maggio 12 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Rosate, accertato il credito dal rosatese Franco de Rolandis vantato da alcuni abitanti del borgo, glielo faccia, pur al di là dei suoi poteri giurisdizionali, conseguire rapidamente con procedura sommaria.

[ 331r] Potestati nostro Burgi Rosate.
Creditorem se dicit Franchus de Rolandis, habitator illius nostri Burgi Rosate, quorumdam in commissa tibi iurisdictione remorantium, sicuti inclusa eius peticio clarius mentionem facit. Ut igitur supplicans suum commodius et minore cum partium dispendio obtineat celeriter debitum, ea de re mandamus tibi et volumus quatenus contra dictos debitores ius ministres summarie et expeditius, sine strepitu et figura iudicii, reiectis cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscumque, facti veritate attenta, cogendo per necessaria iuris remedia debitores suprascriptos et unum quemque eorum, ubi de vero supplicantis credito apparuerit, ad eidem integre persolvendum quicquid sibi debite dare debuerint quavis ex causa, non obstante quod commissa tibi (a) iurisdictio se ad tantam usque summam non extendat. Data Mediolani, xii maii 1453.


(a) Segue iurisdictione depennato.