Registro n. 12 precedente | 185 di 2324 | successivo

185. Francesco Sforza al commissario e al podestà di Lodi (1452 febbraio 13 Milano).

Francesco Sforza ordina al commissario e podestà di Lodi che Giovanni e Franceschino de Caimi siano soddisfatti dei crediti che vantano da Stefano e Donato de Dolzini, da Antonio de Burri e Oldrado de Cabiani.

(a) Commissario et potestati Laude.
Sthefanus et Donatus de Dolzinis, Antonius de Burris et Oldradus de Cabianis, in supposita tibi iurisditione residentes, debitores sunt Iohannis et Francischini de Caymis de certa denariorum summa, massaritii de causa, qui omnes sibi verba potius et dilationes dare quam satisfacere student in non leve suum detrimentum; committimus ergo tibi et volumus quod ad omnem ipsorum Iohannis et Francischini et legiptimi nuntii sui petitionem, constante de vero debito, compellas eos per omnia iuris remedia et ea que consimilibus in causis usitari solent et debent ad satisfaciendum sibi de eo quod debuerint, omni cum celleritate possibili, superinde procedendo summarie, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, cessantibus cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuslibet et per modum quidem quo minime deducantur per anfractus litigiorum, quibus nequaquam indigent aliis et nostris presertim in servitiis occupati.
Data ut supra.
Cichus.

(a) Precede Manfredo de Forlivio depennato.