Registro n. 13 precedente | 1319 di 1330 | successivo

1320. Francesco Sforza a Rainaldo de Dresnay 1453 marzo 28 Milano

Francesco Sforza assicura Rainaldo de Dresnay, regio luogotenente di Asti, che la precettoria di Sant'Antonio di Alessandria è stata affidata, per compiacerlo, e anteponendolo a tutti gli altri, a Lazzarino de Ducibus, da lui calorosamente raccomandato.

[ 496r] Magnifico militi domino Raynaldo de Dresnay, locontenenti regio civitatis Ast.
Et si preceptoria Sancti Antonii civitatis nostre Alexandrie nuper vacata a nonnullis ex nostris nobis peteretur, valuit tamen et valet tantum apud nos amicitia et auctoritas vestra, qui nobis per litteras vestras dominum fratrem Lazarinum de Ducibus obnixe commendastis, ut ceteros postposuerimus ut illi, intuitu vestri, gratificaremur. Contenti ergo fuimus quod ille dictam impetrarit preceptoriam mandavimusque per opportunas litteras liberam et pacificam possessionem dicto domino fratri Lazarino assignari. Id quidem libenter fecimus, maiora etiam vobis, si opus fuerit, libentiori animo facere parati. Data Mediolani, die xxviii marcii 1453.
Christoforus Franciscus.
Cichus.