Registro n. 13 precedente | 62 di 1330 | successivo

62. Francesco Sforza all'abbate di Sant'Antonio Vienense 1452 gennaio 15 Lodi

Francesco Sforza dice all'abbate di Sant'Antonio Vienense di avere, per la permanenza presso di lui per alcuni giorni, potuto conoscere l'integrità e l'onestà di vita e di costumi di frate Pietro di Genevesio e calorosamente lo raccomanda perché lo voglia investire della prima vacatio del suo monatero di Sant'Antonio Vienense, assicurandolo che ciò gli sarà assai accetto.

[ 24v] Domino abbati Sancti Antonii Vienensis.
Eos quos virtutibus deditos esse scimus semper caros habemus et gratia ac beneficiis nostris libenter prosequimur et cum eis apud nos providere non valemus pro se apud ceteros supplicare et preces nostras fundere nunquam fessi videmur. Redeunte igitur ad reverentiam vestram venerabili fratre Petro Genevesii presentes deferente, quem cum apud nos nonnullos diebus fuerit ea integeritate ac vite et morum honestate preditum esse cognovimus ut in amorem et gratiam nostram merito evaserit, et impresentiarum nos habentes in dictionibus nostris locum sui ordinis vacantem, de quo ei libenter provisionem fecissemus prefate reverentie vestre ipsum recommittendum duximus eandem enixe rogantes ut de prima chiostraria in vestro monasterio Sancti Antonii Vienensis vacatura ei providere velit. Erit certe nobis gratum et a reverentia vestra id loco singularis complacentie nobis ascribemus, qui sumus ad vestra queque beneplacita parati. Ex nostra civitate Laude, die xv ianuarii 1452.
Cichus.