Registro n. 15 precedente | 1041 di 1468 | successivo

1041. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1455 dicembre 20 Milano

Francesco Sforza scrive al Regolatore e ai Maestri delle entrate di fare i conti e le scritture opportune delle trasferte a Asti e a Parma, tra ottobre e dicembre, con tre cavalli, fatte dal familiare ducale Bartolomeo de Riveriis avvenute.

Eisdem.
Mandato et pro servitiis nostris, Bertholomeus de Riveriis, familiaris noster dilectus, equitavit ad civitatem Astensium die octavo octobris proxime preteriti et rediit ad nos die xvi dicti mensis; iterato die xxx eiusdem mensis equitavit ad civitatem nostram Parme indeque ad nos rediit die xi novembris inde proxime secuti; denique vero die septimo mensis instantis equitavit ad eandem civitatem nostram Parme et rediit die xviii mensis ipsius. Contentamur igitur et volumus quod ipsius Bartolamei, ratione ipsarum andatarum pro equis consuetis, videlicet tribus, fieri faciatis, necnon solutiones et scripturas quaslibet et proinde opportunas. Data Mediolani, die xx decembris 1455.
Cichus.