Registro n. 15 precedente | 1236 di 1468 | successivo

1236. Francesco Sforza a Tommaso da Rieti, al Regolatore e ai Maestri delle entratre 1457 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza chiede a Tommaso da Rieti, consigliere e revisore, al Regolatore e ai Maestri delle entratre di espletare le pratiche necessarie al pagamento delle trasferte, con i consueti cavalli, di Bartolomeo da Pusterla, familiare ducale, andato in val di Blenio dal 12 al 29 marzo 1456 e poi nel Parmense dal 18 al 23 maggio; da qui poi a Casteggio dal 5 al 9 giugno.

[ 387v] Domino Thome de Reate consiliario et revisori, ac Regulatori et Magistris intratarum nostrarum.
Bartolameus de Pusterla, dilectus familiaris noster, mandato et pro servitiis, andatas fecit infrascriptas. Primo enim equitavit in Vallem Bellegnii die xiii martii anni proxime preteriti, et rediit ad nos die xxviiii dicti mensis. Item die xviii maii dicti anni equitavit ad partes Parmenses, et rediit die xxiii mensis eiusdem. Iterato die v iunii ipsius anni equitavit Clastigium, et rediit die viiii predicti mensis. Contentamur igitur et volumus quod rationes suas ipsarum andatarum pro equis consuetis necnon solutiones et scripturas quaslibet proinde opportunas fieri faciatis. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLVII.
Cichus.