Registro n. 15 precedente | 316 di 1468 | successivo

316. Francesco Sforza al referendario di Cremona 1452 dicembre 22 Cremona

Francesco Sforza informa il referendario di Cremona che Sinibaldo e colleghi, cavallari della posta di Cremona, fanno trasferte che devono essere loro pagate. Vuole, perciņ, che quando detti cavallari, per ordine del duca, di Cicco, segretario ducale, o di Giorgio Aliprandi, ufficiale ducale dei cavallari, fanno trasferte, queste siano loro pagate.

Dux Mediolani, et cetera, domine referendarie Cremone, plerumque accidit quod diverse hincinde sunt andate per Sinibaldum et socios caballarios nostros ad postam ibidem nostram deputatos pro quibus debitam mercedem promerentur. Et quoniam pro huiusmodi andatis fiendis volumus eisdem debitam satisfactionem exiberi, comictimus tibi et volumus quod quotiescunque predicti caballarii vel alteri eorum de ordinatione aut mandato nostro aut ex his Cichi, secretarii nostri, aut vero ex his Georgii de Aliprandis, officialis nostri caballariorum, aliquas andatas effecerit, ipsis pro dictis andatis integre satisfieri facias ut in dies serviciis in nostris se promptiores exhibeant superinde scripturas quaslibet opportunas fieri faciendo. Cremone, die xxii decembris 1452.
Bonifacius.
Cichus.