Registro n. 15 precedente | 322 di 1468 | successivo

322. Francesco Sforza al Regolatore, ai Maestri delle entrate e al referendario di Pavia 1453 gennaio 10 Milano

Francesco Sforza vuole che, a testimonianza il suo affetto per frate Gabriele de Licio dell'Ordine dei Minori, il Regolatore, i Maestri delle entrate e il referendario di Pavia diano per due anni a Evangelista, fratello di Gabriele, studente a Pavia sei ducati aurei mensili, versandoglieli a marzo e ad agosto.

Regulatori et Magistris intratarum ac Referendario Papie.
Pro singulari dilectione et amore quibus afficimur venerabili carissimo nostro fratri Gabrieli de Licio, ordinis Minorum, et ut benefaciamus Evangeliste, eius fratri, Papie studenti, deliberamus et volumus quod, a die prima presentis mensis ad duos annos proxime futuros, eidem Evangeliste super intratis civitatis nostre Papie responderi faciatis de ducatis sex auri in mense sibi exbursandis in duobus terminis, videlicet in mensibus martii et augusti cuiuslibet anni. Hanc igitur mentem nostram executioni demandetis, aliquibus assignati(oni)bus et ordinibus in contrarium non attentis. Data Mediolani, x ianuarii 1453.
Irius.
FranciscuSfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.