Registro n. 2 precedente | 1489 di 1791 | successivo

1489. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1451 gennaio 22 Lodi

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di indagare se Francesco Gentili, cancelliere di Carlo Gonzaga, e i suoi fratelli godevano di esenzioni dall'imbottato e dai carichi straordinari al tempo di Filippo Maria Visconti.

Regulatori et Magistris intratarum nostrarum.
Requisiti sumus a Francisco de Gentilibus, cancellario domini Caroli de Gonzaga, pro confirmatione exemptionum quas habebant ipse et fratres sui ab illustrissimo felicis memorie domino duce Mediolani, novissime defuncto, ab oneribus quibuscunque extraordinariis et ab imbotaturis. Et quia nescimus quonanmodo fratres ipsi dicta exempcione gavisi sunt, committimus vobis et volumus quod et Terdone et ubicunque expediens videbitur informemini si tempore prefacti domini ducis exempcio ipsa memoratis fratribus et a quibus oneribus observata fuit. Et quicquid compertum habueritis nobis informate. Laude, xxii ianuarii 1451.
Cichus.