Registro n. 4 precedente | 367 di 1893 | successivo

367. Francesco Sforza a Biagio Assereto 1451 marzo 1 Milano

Francesco Sforza scrive a Biagio Assereto che, non potendo venire subito, lo aspetta dopo la quaresima.

Domino Blasio Axereto in Seravalle.
Si propter imminentia vobis impedimenta, que vestris in responsabilibus ad nostras litteris recitantur, huc venire non potestis in presentiarum pro facienda recognicione et suscipienda renovacione concessionis illius opidi Seravallis, contentamur et nobis placet quod, transacto carnisprivio, differatis. Nos enim in hoc fieri non intendimus nisi quod vestro fiat cum commodo et, sicut personaliter eiusmodi renovacione faciemus, ita convenit quod et vos presens potius quam mediante mandatario et procuratore eam suscipiatis. Mediolani, primo marcii 1451.
Cichus.