Registro n. 4 precedente | 415 di 1893 | successivo

415. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo 1451 marzo 6 Milano

Francesco Sforza ordina a Gracino da Pescarolo, Referendario generale di Pavia, di fare avere a Pierpaolo Bernab da Perugia, dopo avere verificato la veridicità della sua richiesta, quanto gli spetta da parte di Nicol da Cingoli.

Gracino de Pischarolo, Refrendario nostro generali in Papia.
Suplicavit nobis Petrus Paulus Bernabeus de Perusio in forma his inclusa, cuius intelecta continentia, maxime quia igitur occasione denariorum mutuatorum, mandamus tibi et volumus quatenus, si aparuerit de asserto dicti supplicantis veridico credito, compellas nominatum in ea Nicholaum Antonii de Cingulo ad predicto exponenti intera cum satisfatione solvendum de toto eo de quo exponens ipse verus videbitur creditor dicti Nicolai, ocasione pretacta, procedendo etiam in premissis summarie et expedite, sine strepitu et figura iuditii ac ullo sine litigio, cavillationibus et frivolis exceptionibus post habitis quibuslibet. Data Mediolani, die vi martii 1451.
Cichus.
Humiliter et devote supplicatur pro parte viri fidelissimi servitoris Petri Pauli Bernabey de Perusio exponentis quod ser Nicholaus Antonii de Cingulo, ad presens capitaneus porte Sancte Iustine civitatis vestre Papie, iam diu fuit et nunc est creditor ipsius supplicantis de duchatis novem vel circha occasione mutui. Et quia dictus ser Nicholaus (a).


Da Humiliter a dictus ser Nicholaus il testo è depennato con un tratto di penna.