Registro n. 4 precedente | 417 di 1893 | successivo

417. Francesco Sforza al Consiglio del duca sabaudo e a Ludovico di Savoia 1451 marzo 9 Milano

Francesco Sforza scrive al Consiglio di Ludovico di Savoia perché voglia far restituire i cinque cavalli, le armi e gli altri beni rubati da Morellum e Placentinum, famigli di Angelello da Lavello rifugiatisi in territorio sabaudo.

[ 101v] Comsilii (a) ducis Sabaudie.
Magnifici et spectabiles amici nostri carissimi, alias scripsimus ad vos aufugisse ab strenuo Angnolello de Lavello, armorum ductore nostro, Morellum et Placentinum, eius famulos, et secum duxisse equos quinque asportasseque arma, res et bona ipsius Angnollelli et confugisse in teritorium et loca illustrissimi principis et excellentissimi domini domini ducis Sabaudie, protectioni et regimmini et cure vestre concessa. Et sunt, ut auditu percepimus, apud Bonifatium, stipendiarium ipsius illustrissimi principis vestri. Hortabamur namque illis magnificientiis vestris velletis restituy facere ipsi Agnolello equos et sua omnia illique vel eius nuntio ius et iustitiam ministrari expedissimam, quod, uti nobis relatum est, nostre factum comperimus. Iterum hisce nostris magnificentias vestras exortamur ius summarium et expedissimum ministrandum eidem Agnolello vel eius nomine presentium exibitori et ad integram equorum et rerum omnium sic ablatarum restitutionem, prout iterum scribimus illustrissimo principi vestro, consanguineo nostro honorandissimo, quod, si Bonifatius ipse et si qui alii eiusdem excellentissimi domini aliquid habere pretendunt a quoquam nostrorum quovis iure et titulo, mittat ad nos, cui ius summarium et expedissimam iustitiam ministrari fatiemus. Mediolani, die viiii mensis martii 1451.
Simili modo illustrissimo duci Sabaudie.
Cichus.


(a) Così in A.