Registro n. 4 precedente | 571 di 1893 | successivo

571. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1451 aprile 13 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate che in vigore degli accordi recentemente fatti darà al marchese di Mantova annualmente 40.000 ducati d'oro. Si darà, inoltre, al medesimo marchese una rata mensile di 30.000 ducati.

Regulatori et Magistris intratarum nostrarum.
Dilecti nostri, vigore capitulorum cum illustrissimo domino marchioni Mantue his diebus preteritis per nos contractorum, habemus pro stipendio suo annuatim ei solvere ducatos quadraginta mille aureos incipiendo incipiendo in calendis presentis mensis, ultra alios denarios anno superiore sibi datos. Intendentes igitur quod eidem domino marchioni de huiusmodi pecuniis debitis temporibus omnino respondeatur, volumus et mandamus quatenus super quibuscumque intratis nostris fieri fatiatis sibi firmam et validam assignationem, sicut et nos per presentes facimus, de duchatis triginta millibus aureis mensuatim pro rata solvendis, incipiendo dicto presenti mense pro parte solutionis dictorum duchatorum xl milium, usque ad calendas proxime futuri mensis ianuarii, fatiendo fieri scripturas, rationes, bullecttas et confessiones ac solutiones, etiam absque retentione capsoldi proinde quolibet neccessarias, talemque ordinem apponendo quod agentes prefati domini marchionis mensuatim pro rata debitam solutionem de ipsis xxx millibus ducatis assequi veniant hinc infallibiliter et omni exceptione remota. Verum quod hoc ipso presenti anno, ordinavimus vobis ut sibi prestantiam fieri faceretis de ducatis viiii millibus, volumus quod eos retinere sibi fatiatis et comptari in ratione dictorum ducatorum xxx millium, videlicet in solutione page suprascripti mensis et mensis maii proxime futury et super media [ 134v] mensis iunii subsecuturi, residuumque usque ad quantitatem ipsorum ducatorum viiii millium in mense iulii immediate futuro, fatiendo similiter fieri de hoc scripturas rationes et compensationes quascumque expedientes. Data Mediolani, die xiii aprilis 1451.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.