Registro n. 4 precedente | 723 di 1893 | successivo

723. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1451 maggio 8 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate di aver scelto Biasino de Spongatis di Castellaccio come castellano del castello di Casaleggio. Gli si diano sette paghe, di cui una morta. Il suo salario sarà di 3 fiorini mensili.

Regulatori et Magistris intratarum.
Constituto a nobis castellano et custode arcis Cusalegii episcopatus Placentie, dilecto nostro Blasino de Spongatis de Castellacio, volimus quod ei illico fieri faciatis prestantiam unius mensis a die vegesima instantis mensis in antea ad nostri usque beneplacitum pro paghis septem una mortua computata pro persona dicti custodis; ultra eius vivam ad computum florenorum trium pro pagha singulo mense, sicut patentibus litteris nostris constat ac etiam ordinabitis sibi soluptionem in futurum, ita quod debitis temporibus eam percipiat; providendo tamen quod huiusmodi prestantiam infra quatuor dies omnino consequatur ut itineri se committere valeat. Mediolani, viii maii 1451.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.