Registro n. 6 precedente | 405 di 1271 | successivo

405. Esenzione di cui beneficiano Vigevano, Sale, Mortara, Voghera e Caselle 1450 luglio 26 [Pavia]

Si riporta quanto si trova nel libro dei provvedimenti in data 26 luglio 1450 conservato nella Cancelleria di Pavia in merito a un sussidio di 15000 fiorini da cui sono esentate Vigevano, Sale, Mortara, Voghera e Caselle, località per le quali il duca dispone a suo piacimento.

Reperitur ad cancellariam comunis Papie in libro provisionum 1450 inter alia, sic fore scriptum ut infra: die xxvi iulii in vesperis.
Convocato et congregato Consilio, et cetera, in qua fuerunt infrascripti domini, et cetera. Item providerunt quod dictum subscidium fiendum ut supra, sit et esse debeat de florenis quindecim milibus donandis liberaliter dicto domino cum hoc quod nullus preservetur exemptus ab addicione fienda et quod omnes comunitates territorii Papiensis supposite, dummodo prefati illustrissimi domini nostri contribuant, tam respectu addicionum dacii imbotaturarum quam aliorum et cetera, exceptis terris Viglevani, Salarum, Mortarii, Viquere et Casellarum, de quibus prelibatus dominus disponere possit pro libito voluntatis sue. Et si aliquis fiet exemptus, ponatur ad partitum ipsius domini, ac si forent pecunie numerate respectu addicionum huiusmodi. Que quidem addiciones durent et durare debeant usque quo exacti fuerint dicti denarii, computata addicione imbotaturarum, et non ultra.
Franciscus de Guargualiis, comunis Papie canzellarius, subscripsit.