Registro n. 7 precedente | 60 di 2129 | successivo

60. Francesco Sforza al marchese di Ferrara 1452 gennaio 12 Lodi.

Francesco Sforza invia a Borso d'Este le condoglianze per la morte dell'Estense Meliaducio i cui elogi affida al suo cancelliere Antonio da Trezzo essendo impossibile "cum longe dicendum esset de viro illo". Lo Sforza invita il marchese a darsi pace per tale perdita "cum omnes mortales simus" e tutti s'ha da morire. Lo ringrazia per la comunicazione che gli dà circa l'avvicinarsi del re dei Romani.

[ 15r] Domino marchioni Ferrarie.
Illuster et cetera, intelleximus per litteras illustris dominationis vestre obitum illustris domini Meliaducii Estensis, germani vestri, quod certe egre et moleste tulimus ac si nobis frater fuisset, cum respectu illius, quem loco carissimi fratris habebamus, tum illuster dominatio vestra, cum qua prospera et adversa omnia nobis comunia existimamus, ex quo ingentes prefate illustris dominationis vestre habemus gratias, que de hoc per suas voluit nobis reddere certiores: in hoc plura non dicimus, cum longe dicendum esset de viro illo, qui tante auctoritatis erat tanteque prudentie et gravitatis vestre. Enim illustris dominus ex Antonio de Tritio, dilecto cancellerio nostro, lacius intelliget quam gravis casus iste nobis extiterit, quanto de dolore et cordis amaritudine ex illo affecti simus, quod per litteras exprimere non valemus, solum vestram illustrem dominationem hortamur et oramus, cum omnes mortales simus, quod in re ista patientem se exhibeat nullo enim ingenio, nulla vi, nullo consilio et nullis opibus evadere possumus quin omnes moriamur. (a) Gratulamur etiam illustri dominationi vestre, que de progressibus serenissimi Romanorum regis per suas nobis significare voluit, quod libenti audivimus, illam advisantes quod omni diligentia curamus nos preparare, qui ad cesaream illam maiestatem visendam istuc proficiscantur. Data Laude, die xii ianuarii 1452.
Cichus.

a Segue data depennato.